MICROPSYCHUS

MICROPSYCHUS
MICROPSYCHUS
Graece Μικρόψνχος, cognomine Novii, ad quem habes Epigramma Mattialis, l. 1. Epigr. 87. Ubi vocet, accipit Scaliger, pro homine tenerae frontis et subrustici pudoris Salmas. vero pro homine sordide parco, qui neminem invitat; nec convivia agitat: de cuius proin vicinitate queritur Martialis, quod cum sibi adeo vicinus esset, ut illum de fenestris suis contingere posset, non tamen magis eum vicinum sentiret, quam
—— Terentianum,
Qui nunc Niliacam regit Syenen.
Divites namque tum temporis, vicinos ad cenam frequenter vocare, in more habebant, quod qui non faceret, Micropsychus audiebat. Salmas. ad loc. Apud Plinium Micropsychi sunt homines animi humilis et praeparci, quibus aquam multam frigidam conducere ait, l. 22. c. 24. Ubi Dalechampius notat, intelligi voce hâc homines, qui immodicô sudore digeruntur. et quibus languidus pulsus est: τοῖς διαφορουμένοις καὶ μικροσφύκτοις. Dioscorid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MONOPHAGIA — Graeca vox, Solitariam cenam denotans, velut criminis locô, quondam lbiecta est, ut Athenaeus observat. Unde in criminatione Domitiani hoc non praetermiserunt veteres, quod solus vesceretur; cum civilissimi et communissimi quique Principes amicos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”